HUMANITAS AC PIETAS



VIVANT STUDIA GRAECA ET LATINA!


ČESKY
BOHEMICE
mutatio novissima: prid. Id. Ian. anno MMXII  



Prooemium | Index rerum | Studia Graeca et Latina | Typographia | pbTeX | De auctore | Opuscula nostra | Vocabularium ]



1. PROOEMIUM

Salve, amice benevole,
qui in interreti errans ad hanc paginam privatam pervenisti, cuius paginae argumentum ad oblectamenta auctoris pertinet, i. e. imprimis ad studia classica et ad artem typographicam.

In capite, quod Studia Graeca et Latina inscribitur, sunt notae delegantes ad varias res ad philologiam classicam pertinentes. Caput, quod Typographia inscribitur, refert praecipue de instrumento electronico, quo libelli typis exscribendi parantur et quod TeX appellatur. In capite, quod pbTeX inscribitur, subsidium TeXianum philologiae classicae extrahi potes. Aliqua de auctore comperiri possunt in capite, quod expresse De auctore inscribitur; ad quod caput symbolas auctoris ad argumentum paginae continens adiungitur. Index rerum in utendo hac pagina auxilium fert; ad quamque partem in indice scriptam transferri potest. Vocabularium Latino-Britannicum voces coputatorias in hac pagina adhibitas continet.

Quod haec pagina hominibus omnium gentium destinata est, utimur lingua, quam omnes colunt, qui hereditatem Europaeam haud ignorant. Forma eius altera - Bohemica significat paginam in Bohemia ortam esse. Nota, quae formam Latinam et Bohemicam commutat, in superiore parte paginae sita est.

Admonitiones de hac pagina ad inscriptionem cursus electronici, quae est , mitti possunt; libenter admonitiones et alienas et faventes, praecipue autem ingeniosas accipiemus.

De titulo huius paginae: "Humanitas ac pietas" virtutes sunt, quas homines reicentes res societatis - ut ita dicam - consumae eligere possunt. Humanitas est facultas mores doctrinamque colendi, pietas humanitatis per gesta perfectio. Hoc est nutius ad omnes homines bonae voluntatis, qui traditionem Europaeam colunt, sine discrimine nationum. Europa enim est nulla politica potensque consociatio rerum publicarum, sed communitas hominum, qui inter se hereditate cultus humani Graecorum et Romanorum conciliati sunt.

A. d. XIII Kal. Apr. anno MMIII auctor huius paginae interretialis pronuntiavit se adversarium bello Iraquiae illato esse, quod bellum a se putari facinus turpissimum et generi humano periculosum a seminatore morum corruptorum et labentis cultus humani structum, id est a Foederatis civitatibus Americae. Hac re commotus moneo omnes, qui illum impetum Americanum approbant, ut hanc paginam relinquant neve ea utantur, nam haec pagina omnibus destinata est, qui hereditatem spiritualem Europaeam colunt, non autem iis, qui vitam aliorum contemnunt.

P. B.





2. INDEX RERUM





3. STUDIA GRAECA ET LATINA

Bibliotheca Graeca et Latina | Translationes | Lexica | Libri grammatici | Subsidia | Tabulae geographicae | Bibliographiae | Instituta et societates Latinae | Commentarii periodici Latine scripti | Radiophonia Latina ]


3.1. Bibliotheca Graeca et Latina

The Latin Library (i. e. Bibliotheca Latina):
http://www.thelatinlibrary.com/

Textus Latini (opera scriptorum antiquorum, ius Romanum, opera Christianorum, opera Latina mediaevalia et recentiora, miscellanea). Fontes textuum electronicorum sunt varii, qui inveniri possunt in "Credit Page": http://www.thelatinlibrary.com/cred.html.


Corpus scriptorum Latinorum:
http://www.forumromanum.org/literature/table.html

Textus Latini eorumque translationes in diversis linguis (translationes Britannicae, Gallicae, Germanicae, Italianae, Hispanicae et in aliis linguis).


Bibliotheca Augustana:
http://www.fh-augsburg.de/~harsch/a_summa.html

Textus Graeci et Latini.


Perseus:
http://www.perseus.tufts.edu/hopper/collection?collection=Perseus:collection:Greco-Roman

Textus, commentaria, translationes, lexicon; textus per partes exscribuntur. Scriptores Graeci: Aeschines, Andocides, Antiphon, Apollodorus, Aristophanes, Aristotle, Bacchylides, Demades, Demosthenes, Dinarchus, Diodorus Siculus, Euclid, Euripides, Herodotus, Hesiod, Homer, Homeric Hymns, Hyperides, Isaeus, Isocrates, Flavius Josephus, Lycurgus, Lysias, New Testament, Old Oligarch, Pausanias, Pindar, Plato, Plutarch, Sophocles, Strabo, Thucydides, Xenophon. Scriptores Latini: Caesar, Catullus, Cicero, Horatius, Latin Vulgate, Livius, Ovidius, Phaedrus, Plautus, Propertius, Maurus Servius Honoratus, Suetonius, Sulpicia, Tacitus, Terentius, Vergilius, Vitruvius.


Fonti Letterarie - Autori greci:
http://www.rassegna.unibo.it/autgr.html

Index ad litterarum ordinem directus auctores Graecos continens; apud nomen uniuscuiusque auctoris sunt notae delegantes ad diversas paginas, ubi sunt res (imprimis textus et translationes) ad investigationem eius auctoris.


Fonti Letterarie - Autori latini:
http://www.rassegna.unibo.it/autlat.html

Index ad litterarum ordinem directus auctores Latinos continens; apud nomen uniuscuiusque auctoris sunt notae delegantes ad diversas paginas, ubi sunt res (imprimis textus et translationes) ad investigationem eius auctoris.


Corpus grammaticorum Latinorum:
http://kaali.linguist.jussieu.fr/CGL/

Libri grammatici, qui a saeculo III usque ad saeculum VIII conscripti sunt.


Fontes rerum regni Bohemiae:
http://www.clavmon.cz/clavis/FRRB/index.htm

Legenda Christiani; Canonici Wissegradensis Continuatio Cosmae; Monachi Sazaviensis Continuatio Cosmae; Annales Bohemorum Vincentii; Annales Gerlaci Milovicensis; Excerpta ex Vincentio, Gerlaco etc.; Annales Bohemiae 1196-1278; Annales de rebus gestis Wenceslai I. regis; Annales Ottakariani; Annales de rebus gestis post mortem Przem. Ottakari regis, I-II; Annales Pragenses; Annales Bohemici; Annales Gradicenses-Opatovicenses; Petri Zittaviensis Cronica Aule Regie; Excerpta de diversis cronicis; Cronica Francisci Pragensis; Cronica ecclesiae Pragensis Benessii Krabice de Weitmile; Heinrici de Heimburg Annales; Vita Caroli IV.; Sermo factus per dominum Adalbertum Ranconis de Ericinio post mortem imperatoris Caroli IV.; Sermo factus per dominum Johannem archiepiscopum Pragensem post mortem imperatoris Caroli IV.; Iohannis Neplachonis Chronicon; Iohannis de Marignolis Chronicon Bohemorum; Chronicon Laurentii de Brzyezowa; Chronicon Universitatis Pragensis; Cronica Bartossii de Drahonicz; Cronica Domus Sarensis Minor; Cronica Domus Sarensis.


Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio:
http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_index_lt.html

Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II Ratione Habita Iussu Pauli PP. VI Recognita Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata. Editio Typica Altera.


Documenta catholica omnia:
http://www.documentacatholicaomnia.eu/

Scripta omnium paparum, conciliorum, ss. patrum, doctorum scriptorumque ecclesiae, qui ab aevo apostolorum usque ad Benedicti XVI tempora floruerunt. Cum multa, tum Patrologiae Mignianae series Graeca Latinaque continentur. Opera sunt praecipue in forma pdf.



3.2. Translationes

Des traductions françaises:
http://bcs.fltr.ucl.ac.be/SLInf4.html

Gallicae translationes operum Graecorum et Latinorum.


Zeno:
http://www.zeno.org/Literatur/W/Inhaltsverzeichnis

Opera Germanice scripta et ex aliis linguis in Germanicum conversa, ut horum scriptorum Graecorum et Latinorum: Aeschyli, Anacreontis, Apuleii, Aristophanis, Euripidis, Hesiodi, Homeri, Iuvenalis, Luciani, Ovidii, Petronii, Plauti, Sophoclis, Suetonii, Theocriti, Vergilii.


Gottwein - griechische und lateinische Lektüre:
http://www.gottwein.de/Grie/Gr.Lektuere.php et http://www.gottwein.de/Lat/Lat.Lektuere.php

Opera Graeca et Latina translationibus Germanicis instructa ad usum gymnasii alumnorum.


Corpus scriptorum Latinorum:
http://www.forumromanum.org/literature/table.html

Textus Latini eorumque translationes in diversis linguis (translationes Britannicae, Gallicae, Germanicae, Italianae, Hispanicae et aliae).


Perseus:
http://www.perseus.tufts.edu/hopper/collection?collection=Perseus:collection:Greco-Roman

Translationes Britannicae: Aeschines, Aeschylus, Andocides, Antiphon, Apollodorus, Aristophanes, Aristotle, Bacchylides, Caesar, Catullus, Cicero, Demades, Demosthenes, Dinarchus, Diodorus Siculus, Euclid, Euripides, Herodotus, Hesiod, Homer, Homeric Hymns, Horatius, Hyperides, Isaeus, Isocrates, Flavius Josephus, Livy, Lycurgus, Lysias, Old Oligarch, Ovidius, Pausanias, Phaedrus, Pindar, Plato, Plautus, Plutarch, Propertius, Sophocles, Strabo, Sulpicia, Tacitus, Terentius, Thucydides, Vergilius, Vitruvius, World English Bible, Xenophon.


Fatym: patristická literatura:
http://www.fatym.com/taf/knihy/patrol/nabidka.htm

Translationes Bohemicae operum Christianorum, quae primis saeculis post Christum natum conscripta sunt: Doctrina duodecim apostolorum (Didache), epistola Barnabae, Clemens Romanus, Ignatius, Polycarpus, Martyrium Polycarpi, Epistula ad Diognetum, Hermas, Iustinus, Minucius Felix, Tertullianus, Macarius, Augustinus, Ambrosius, Eusebius, Socrates Scholasticus, Evagrius Scholasticus.


Sancti Thomae Aquinatis SUMMA THEOLOGIAE Latine et Bohemice:
http://krystal.op.cz/sth/sth.php


Multi-Lingual Bibles:
http://www.lib.uchicago.edu/efts/ARTFL/public/bibles/

King James English, Luther German, Louis Segond French, Latin Vulgate.


Biblia:
http://www.ceit.sk/wwwisis/biblia.htm

Vetus Testamentum: Roháčkov preklad (Slovace), Evanjelický preklad (Slovace), Kralická bible (Bohemice), King James (Britannice), Elberfelder (Germanice). Novum Testamentum: Roháčkov preklad (Slovace), Evanjelický preklad (Slovace), Katolícky preklad podľa Novej Vulgáty (Slovace), Ekumenický překlad (Bohemice), Kralická bible (Bohemice), King James (Britannice), Elberfelder (Germanice), Graecus textus originalis (sine accentibus et spiritibus). Textus per singula capita exscribuntur. Ibi etiam facultas exquirendi (concordantia, quae dicitur) est.


Bible:
http://www.fee.vutbr.cz/~michal/kr/kkwww/kk.html

Bible kralická (Vetus Novumque Testamentum), Nová Bible kralická (Novum Testamentum), Roháčkov preklad (Novum Testamentum), Weymouth New Testament in Modern Speach (Novum Testamentum). Ibi etiam facultas exquirendi (concordantia, quae dicitur) est.



3.3. Lexica

3.3.1. Graeca

Wilhelm Pape: Griechisch-deutsches Handwörterbuch:
http://www.zeno.org/Pape-1880


Anatole Bailly: Abrégé du Dictionnaire grec-francais:
http://home.scarlet.be/tabularium/bailly/

Singulae paginae lexici, quod anno CMI editum est, hic inspici possunt. Omnes paginae in una datotheca pdf inclusae alibi inveniuntur: http://www.archive.org/details/AbrgDuDictionnaireGrecFranais.


Henry George Liddell, Robert Scott: An Intermediate Greek-English Lexicon & Henry George Liddell, Robert Scott: A Greek-English Lexicon:
http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3atext%3a1999.04.0057

Fons: Henry George Liddell, Robert Scott: A Greek-English Lexicon. Revised and augmented throughout by Sir Henry Stuart Jones with the assistance of Roderick McKenzie. Oxford. Clarendon Press. 1940. ISBN: 0198642261. Ibidem invenies etiam Liddell and Scott: An Intermediate Greek-English Lexicon. Oxford. Clarendon Press. 1889. ISBN: 0199102066.


L. Feuillet: Lexique francais-grec a l'usage des classes:
http://www.archive.org/details/lexiquefranaisg00feuigoog

Paris 1897.


Alexandre, Planche, Defauconpret: Dictionnaire francais-grec:
http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k29499j

Paris 1885. Adiunctus est index nominum propriorum.



3.3.2. Latina

Totius Latinitatis lexicon ab Aegidio Forcellini lucubratum:
http://www.documentacatholicaomnia.eu/25_90_1688-1768-_Forcellini_Aeg.html

Diligentissime in rationem binariam translatum in sex voluminibus electronicis formae PDF continetur, quae in summa plus quam unum gigaoctonarium numerant.


Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch:
http://www.zeno.org/Georges-1913


Félix Gaffiot: Dictionnaire illustré latin-francais:
http://www.lexilogos.com/latin/gaffiot.php aut http://www.prima-elementa.fr/Gaffiot/Gaffiot-dico.html

Totum Gaffioti lexicon in forma PDF extrahi potest in: http://www.prima-elementa.fr/Divers/Gaffiot-pdf.html.


Dictionnaire latin-francais:
http://www.prima-elementa.fr/Dico.htm

Fontes: Dictionnaire latin-francais de Ch. Lebaigue (Librairie classique d'Eugene Belin), 1881; Lexique latin-francais d'E. Sommer, augmenté par Emile Chatelain (Librairie Hachette et Cie), 1896; Dictionnaire latin-francais de L. Quicherat; Dictionnaire francais-latin de L. Quicherat (Librairie Hachette et Cie), 1884; Dictionnaire latin-francais de F. Gaffiot (Librairie Hachette), 1937; Lewis & Short Latin Dictionary (presente sur le site Perseus). Auctor: Gerard Jeanneau. Hoc Lexicon etiam in forma zip compressum extrahi potest. Inspici possunt etiam imagines paginarum lexici a F. Gaffiot compositi et lexici a Ch. Lebaigue compositi.


Charlton T. Lewis, Charles Short: A Latin Dictionary:
http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3atext%3a1999.04.0059

Fons: A Latin Dictionary. Founded on Andrews edition of Freund's Latin dictionary. Revised, enlarged and in great part rewritten by Charlton T. Lewis, Ph.D. and Charles Short, LL.D. Oxford. Clarendon Press. 1879. ISBN: 0198642016. Ibidem invenies etiam Charlton T. Lewis: An Elementary Latin Dictionary. New York, Cincinnati and Chicago. American Book Company. 1890. ISBN: 0199102058.


Karl Ernst Georges: Kleines deutsch-lateinisches Handwörterbuch:
http://www.zeno.org/Georges-1910


Parvum verborum novatorum lexicum:
http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/documents/rc_latinitas_20040601_lexicon_it.html

Parvum Italiano-Latinum lexicum continet verba, quae res huius temporis designant. Verba depromta sunt ex Lexico recentis Latinitatis. Apparavit Cletus Pavanetto.



3.4. Libri grammatici

3.4.1. Graeci

Herbert Weir Smyth: Greek Grammar:
http://www.textkit.com/learn/ID/142/author_id/63/

Magnus liber grammaticus Britannice scriptus, in forma PDF, 800 pag., magnitudo datothecae: 16 MB.


William W. Goodwin: Greek Grammar:
http://www.textkit.com/learn/ID/100/author_id/38/

Liber grammaticus Britannice scriptus, in forma PDF, 500 pag., magnitudo datothecae: 8,5 MB.



3.4.2. Latini

Allen & Greenough: New Latin Grammar:
http://www.textkit.com/learn/ID/109/author_id/42/

Magnus liber grammaticus Britannice scriptus, in forma PDF, 500 pag., magnitudo datothecae: 11,3 MB.


Charles E. Bennett: A Latin Grammar:
http://www.textkit.com/learn/ID/53/author_id/12/

Liber grammaticus Britannice scriptus, in forma PDF, 300 pag., magnitudo datothecae: 7 MB.



3.5. Subsidia

Dr. J. G. Th. Graesse: ORBIS LATINUS:
http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/contents.html

Lexicon Latinum, quod haud antiqua nomina locorum continet. Imprimis historia Germanorum, deinde historia regionum vicinorum respiciuntur. Fons: Dr. J. G. Th. Graesse: Orbis Latinus. 2. ed. Richard Carl Schmidt & Co., Berlin 1909.


Textkit - Greek & Latin Learning Tools:
http://www.textkit.com/

Varia destinata iis, qui linguae Graecae aut Latinae student (libri grammatici et scholastici, textus Graeci et Latini commentariis instructi, Graecitas Novi Testamenti etc.).


Encyclopaedia gentium boni:
http://www.areopage.net/

Sescenta subsidia, quae ad litteras Graecas, Latinas, Hebraicas, Gallicas, ad historiam, ad philosophiam, ad mythologiam, ad libros divinos etc. pertinent. Situs Gallicus est, subsidia autem Gallice et Britannice scripta sunt. Locus nunc omnino ad litteras divinas spectat, Encyclopaedia gentium boni, quae hic olim fuerat, transposita est in: http://www.areopage.net/index_OLD.html.



3.6. Tabulae geographicae

Mapping History:
http://mappinghistory.uoregon.edu/

Tabulae geographicae Britannice descriptae, quae ad historiam pertinent.



3.7. Bibliographiae


3.8. Instituta et societates Latinae

Belgium | Bohemia | Germania | Urbs Vaticana ]


Belgium

Fundatio Melissa
Avenue de Tervueren, 76
B-1040 Bruxelles



Bohemia

Ústav pro klasická studia AV ČR
Na Florenci 3
CZ-110 00  Praha 1
URL: http://www.ics.cas.cz/


Ústav řeckých a latinských studií FF UK
Celetná 20
CZ-116 42  Praha 1
URL: http://urls.ff.cuni.cz/


Ústav klasických studií FF MU
Arna Nováka 1
CZ-602 00  Brno
URL: http://www.phil.muni.cz/wuks/


Katedra klasické filologie FF UP
Vodární 6
CZ-771 80  Olomouc
URL: http://www.kkf.upol.cz/


Katedra historie FF OU
Seminář latinského jazyka a kultury
Reální 5
CZ-701 03  Ostrava
URL: http://ff.osu.cz/khi/


Centrum medievistických studií AV ČR a UK
Jilská 1
CZ-110 00  Praha 1
URL: http://cms.flu.cas.cz/


Centrum biblických studií AV ČR a UK
Černá 9
CZ-115 55  Praha 1
URL: http://www.etf.cuni.cz/cbs



Germania

Societas Latina
Universität des Saarlandes - FR 5.2
D-66041 Saarbrücken
URL: http://www.voxlatina.uni-saarland.de/



Urbs Vaticana

Opus Fundatum "Latinitas"
(Fondazione Latinitas)
VA-00120 Citta del Vaticano
URL: http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/documents/index_lt.htm



3.9. Commentarii periodici Latine scripti

Latinitas

Commentarii periodici linguae Latinae excolendae, quater in anno ex Urbe Vaticana prodeuntes, toti sunt Latine scripti, de variis rebus cultus humani (litterae, philologia, historia, aliaeque disciplinae) agunt. Diarium Latinum quoque continent, quod de rebus recentissimis refert. Hos commentarios divulgat:
   Opus Fundatum "Latinitas"
   (Fondazione Latinitas)
   VA-00120 Citta del Vaticano
   URL: http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/documents/index_lt.htm


Vox Latina

Vox Latina est periodicum temporis praesentis ex integro Latine scriptum. In his commentariis describuntur itinera nova, recentiora mundi Latini, nova verba notionum hodiernarum proponuntur, litteraria antiqua et nova et moderna afferuntur et symbolae philologicae et nuntii recentissimi, de seminariis agitur Latinis, didascalica exhibentur et librorum existimationes et poemata et aenigmata, per occasiones etiam quaedam laetifica. Vox Latina quater in anno editur. Singuli fasciculi circiter CL paginas continent. Speciminis fasciculum gratis mittitur, si rogatur.
Inscriptio cursualis:
   VOX LATINA
   Universität des Saarlandes - FR 6.3
   D-66041 Saarbrücken
   Deutschland    URL: http://www.voxlatina.uni-saarland.de/


Adulescens, Iuvenis

Commentarioli nubeculati Latine scripti discipulis, qui I vel II annos linguam Latinam didicerunt, destinati sunt. Via ratioque vere iucunda legendi, discendi, ludendi lingua Latina per capita de cultu humanitateque Romanorum, fabellas nubeculatas ludosque, quibus legentium animi delectantur. Omnis fasciculus circiter XX paginas multicolores, quae dicuntur, continet. Hi commentarioli eduntur ab:
   ELI srl, European Language Institute
   Casella Postale 6
   I-62019 Recanati
   Italia
   (tel.: +39 / 71 / 976465, 750701, telecop.: +39 / 71 / 977851)
Etiam in multis nationibus sunt domus editoriae, quae hos ambos commentariolos dispertiunt.



3.10. Radiophonia Latina

Nuntii Latini (Radiophonia Finnica):
http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/

Pagina interretialis domestica Nuntiorum Latinorum, quos Radiophonia Finnica Generalis (YLE) unaquaque hebdomade emittit. Emissio auscultari potest non solum radiophonis, sed etiam computatris habentibus aditum ad interrete, generatorem sonorum et aliquod instrumentum electronicum, quod sonos tractat.


Nuntii Latini (Radiophonia Bremensis, Germania):
http://www.radiobremen.de/nachrichten/latein/

Pagina interretialis menstruorum Nuntiorum Latinorum Radiophoniae Bremensis. In hac pagina Nuntii Latini auscultari et legi possunt.


Emissiones audibiles Societatis Latinae Saravipontanae:
http://www.voxlatina.uni-saarland.de/





4. TYPOGRAPHIA

TeX | Cetera ]



4.1. TeX

TeX est excellens instrumentum electronicum, quo libelli typis exscribendi parantur. Cuius auctor Donald E. Knuth - vir in re computatoria peritissimus - professor in Universitate Stanfordiana est. Textus originalis libelli exscribendi continet et textus verba ipsa, et mandata, quam speciem libellus exscriptus habere debeat. Quae species in monitorio inspici aut impressorio exscribi potest.

Cur TeX adhibeatur:

Philologis certe gratum est, quod varii accentus et coniunctiones eorum describi possunt, ut apices in lingua Latina, Graece scribi potest, instrumenta divisionis Graecorum Latinorumque verborum sunt etc.



4.1.1. Libri institutionis

Ad Bohemos (vel Slovacos): Natura instrumenti TeX intellegi potest ex libello viginti duas paginas continenti, quem Petr Olšák scripsit; titulus huius libelli est První setkání s TeXem; locatus est sub inscriptione ftp://math.feld.cvut.cz/pub/cstex/doc/ in forma TeX (prvni.tex) et PostScript (prvni.ps) et pdf (prvni.pdf). Qui vult, statim secundum hunc libellum statuere potest, num plain, an LaTeX usurus sit. Liber institutionis formae "plain" est - Doob, M.: Jemný úvod do TeXu. 3 ed. Praha, CSTUG 1993. [113 pp.] (transtulerunt et auxerunt J. Daneš et J. Veselý.), locatus sub eadem inscriptione interretiali (jemny.zip, jemny.tar.gz, jemny.errata). Liber autem institutionis formae "LaTeX" est - Rybička, J.: LaTeX pro začátečníky. 2 ed. Brno, Konvoj 1999. 191 pp.; praeter hunc etiam textus in interreti divulgati inveniri pssunt: vetustior Úvod do LaTeXu (2.09) sive LaTeX - stručný popis (H. Partl, E. Schlegl, I. Hyna, transtulit P. Sýkora) et recentior Ne příliš stručný úvod do systému LaTeX2e (Tobias Oetiker, transtulit Michal Kočer) - v. inscriptionem supra scriptum. Utile est item liber Olšák, P.: Typografický systém TeX. 2 ed. Brno, Konvoj 2000. 300 pp., qui de TeX et propinquis instrumentis electronicis disserit. Iis, qui TeX perfecte scire volunt, destinatus est liber Olšák, P.: TeXbook naruby. 2 ed. Brno, Konvoj 2001. 486 pp., qui etiam in forma electronica in interreti inveniri potest (v. hanc paginam: http://math.feld.cvut.cz/olsak/tbn.html); est vicarius maximi libri manualis instrumenti TeX - The TeXbook (v. infra).

Ad ceteras gentes: In interreti (praecipue in CTAN [vide infra] in collectione documentation) ad ambas usitatissimas formas instrumenti TeX - plain et LaTeX - multi libri instititionis variis linguis scripti et gratuiti sunt. Commemorandi sunt praecipue liber ad formam plain a Michael Doob scriptus, qui A Gentle Introduction to TeX inscribitur (gentle), et introductio in formam LaTeX a Hubert Partl et al. scripta, quae The Not So Short Introduction to LaTeX2e inscribitur (lshort). Sunt translati in diversas linguas. Maximus liber manualis instrumenti TeX est - Knuth, D. E.: The TeXbook, volume A of Computers and Typesetting. Addison-Wesley, Reading, MA, USA 1986.



4.1.2. Societates eorum, qui TeX utuntur

Anno MCMLXXX in Foederatis civitatibus Americae septentrionalis cura Americanae societatis mathematicae (AMS) omnium gentium societas eorum, qui TeX utuntur orta est, quae TUG (TeX Users Group) appellatur. Haec societas praeter cetera commentarios periodicos, qui TUGboat inscribuntur, edit. Inscriptio interretialis est: http://tug.org/. Ab hac societate gentiles societates eorum, qui TeX utuntur, in nonnullis civitatibus ductae sunt, quarum inscriptiones sunt in hac pagina: http://www.tug.org/lugs.html. Hae societates praeparationi textuum instrumeto TeX favent, res novas de hac re referunt, magna repositoria utilium, quae ad TeX pertinent, curant etc. Societates gentiles praeter alia accommodant TeX ad linguas suae gentis.



4.1.3. Publicum repositorium utilium, quae ad TeX pertinent

In interreti multa repositoria ftp sunt, ad quae celato nomine accedi potest. Haec computatra varia instrumenta electronica publica continent. Cuique, qui accessum ad interrete habet, quaecumque in suum computatrum copiare licet. Nonnulla horum repositoriorum ita dictum CTAN (i. e. Comprehensive TeX Archive Network) continent, quod est repositorium variorum instrumentorum electronicorum, quae ad TeX pertinent, ut diversa utilia, typi, copiae mandatorum, libri institutionis sunt, atque cuius magnitudo est aliquot GB. CTAN in computaris moderantibus instruitur, quae sunt ftp.shsu.edu, ftp.tex.ac.uk, ftp.dante.de. Inde ad alia repositoria ftp copiatur. Repositorium ftp totum CTAN continens in Bohemia est Brunae: ftp.muni.cz aut ftp.cstug.cz.



4.1.4. Singulae distributiones TeXianae

Textus originalis instrumenti TeX est lingua WEB scriptus, quae lingua sub quovis instrumento electronico, quod computatrum administrat, explicari potest. Similiter est scriptus textus originalis instrumenti METAFONT, quod typos tractat atque necessarium est in utendo TeX. Qui autem instrumento TeX libellos parant, versionem eius instrumenti volunt, qua uti possint in ipsorum computatro, quod instrumento eorum dilecto administratur. Itaque in officinis multorum programmatorum oriuntur distributiones TeXianae destinatae singulis instrumentis, quae computatrum administrant. Hae distributiones varia utilia continent (editoria, moderamina impressoriorum, instrumenta, quibus libelli parati inspici possunt, etc.). Is autem, qui TeX utitur, distributionem, quam sibi elegit, accommodare et augere potest, quomodo vult. Hoc etiam efficit, ut TeX a mundo commerciali absit.

Aliquae distributiones TeXianae, quae libere ac gratuito divulgantur:



4.1.5. TeX auctum

Haec pars nunc praeparatur.



4.1.6. Utilia, quae ad TeX pertinent

In repositorio CTAN sunt multa utilia instrumenta electronica et copiae mandatorum ad TeX pertinentes. Aliqua horum hic commemoramus (semper collectionem in CTAN indicamus):

Subsidia linguarum
Instrumenta divisionis verborum
Typi



4.1.7. Aliae paginae interretiales, quae ad TeX pertinent

Petr Olšák: http://math.feld.cvut.cz/olsak/. Haec pagina continet commentariolos de TeX et de typographia, quos Petr Olšák scripsit, hic etiam varia instrumenta electronica invenietis, quae ab eodem auctore confecta sunt.



4.2. Cetera

MultiKey (Windows):
http://www.oeaw.ac.at/kal/multikey/

Moderamen claviaturae ad MS-Windows (3.1/9x/2000) destinatum, cuius auxilio variis linguis - Graeca classica, Hebraica, Arabica et al. - scribi potest. Fasciculus collocationis continet copias mandatorum ad MS-Word destinatorum et typos Graecos "polytonicos", qui Aisa appellantur, et typos Latinos cum accentibus linguarum Europae mediae et orientalis, qui EETimes New Roman appllantur, (EETimes New Roman solum fasciculi ad Windows 3.1 et 95 destinati continent); utrique typi in forma True Type Font sunt.


MS-WordViewer (Windows):
http://www.latrobe.edu.au/fsp/wordviewer.html

Instrumentum electronicum, quo scripta formae doc (i. e. instrumento MS-Word confecta) et scripta Windowsianae formae "vulgaris" rtf (Microsoft Rich Text Format) inspici possunt.


Adobe Acrobat Reader:
http://www.adobe.com/products/acrobat/readstep2.html

Instrumentum electronicum, quo scripta ratione electronica divulgata, quae formam pdf (Portable Document Format) habent, inspici possunt. Hoc est utile ad scripta de pdfTeX.


GSview:
http://www.cs.wisc.edu/~ghost/gsview/

Una cum Ghostscript, quod item extrahere collocareque opus est, dat facultatem scriptorum formae PostScript inspiciendorum et typis exscribendorum in supellectile, quae PostScript non tractat. Hoc est complementum idoneum ad TeX.





5. PBTEX - SUBSIDIUM TEXIANUM PHILOLOGIAE CLASSICAE

Progressionum technicarum gratia auctores sua commentariola, quin etiam suos libros in ea forma parare possunt, quae olim tantum typothetis cooperantibus orta sit. Ne haec facultas praetermittatur, opus est peritiis typographicis et aptis instrumentis technicis. Quisquiliis autem typographicis haud raro occurrens intellegensque apta et accessu facilia instrumenta deesse, quibus textus philologici parentur, statui me facturum esse subsidium pulchrorum textuum philologicorum in Bohemia comparandorum.

Fundamentum eius subsidii est TeX, quia est constans, condicionem technicam neglegit, textus optimae qualitatis typographicae efficit, a mundo commerciali abest. Membra fasciculi finalis, qui pbTeX appellatur, postulata Bohemorum philologorum classicorum explere debent:

Hoc loco singulares eventus laboris mei divulgabo. Sciens nullum opus humanum sine variis vitiis esse, libenter accipiam omnes adnotationes criticas et admonitiones errorum, quae sunt mittendae ad .

Nunc pbTeX has partes habet:

* Datotheca, quae "readme" inscribitur:
extrahe [ readme.txt ]

* Datotheca, quae "changes" inscribitur:
extrahe [ changes.txt ]

* Formatum, quod "gcsplain" inscribitur (praeter alia continet instrumenta divisionis Graecorum Latinorumque verborum):
extrahe descriptionem formati gcsplain in forma [ PostScript, 1200 dpi ]
extrahe descriptionem instrumenti divisionis Graecorum verborum in forma [ PostScript, 1200 dpi ]
extrahe descriptionem instrumenti divisionis Latinorum verborum in forma [ PostScript ]
extrahe [ gcsplain ]

* Typi, qui notas metricas continent:
extrahe descriptionem typorum in forma [ TeX ], [ PostScript, 600 dpi ]
extrahe [ typos (mf et tfm) ]

* Typi Graeci PostScriptiani:
extrahe descriptionem typorum in forma [ TeX ], [ PostScript, 1200 dpi ]
extrahe [ typos ]

* Subsidium utendi XXXV typis, quos URW fecit:
extrahe descriptionem subsidii in forma [ PostScript, 1200 dpi ]
extrahe [ subsidium ]

* pbutils:
extrahe [ pbutils ]





6. DE AUCTORE

Petr Březina
(natus a. d. XI Kal. Apr. anno MCMLXXXI)
inscriptio cursus electronici:

photographema

Quantum possum, in antiquarum linguarum studiis versor, praeterea ars typographica mihi cordi est.





7. OPUSCULA NOSTRA

Scripta, quae in hoc capite sunt, in usum vestrum typis exscribere potestis; haec etiam aliis praebere licet, tantum autem gratuito et in immutata forma electronica. Necesse est scriptis, quae aliis praebentur, praeceptum significationis huius articuli atque admonitiones, si quae sint, adiungi. Quaedam opera singulares habent utendi et vulgandi condiciones.

Scripta tantum in forma PDF aut PostScript, nonnulla etiam in textu TeXiano originali divulgantur. Inspici et typis exscribi possunt instrumentis electronicis, quae ex interreti utendo notis delegantibus, quae notae in hac pagina sunt, extrahuntur: Postscript - GSview aut vide collectionem support/ghostscript in repositorio CTAN; PDF - Adobe Acrobat Reader; TeX - de TeX in toto capite 4.1. refertur.


Antické reálie (i. e. De vita Romanorum et Graecorum), Pilsnae a. MM, XLV paginae formae A4.

Praeparans me ad examem maturitatis summam relationum de iis, quae ad vitam Graecorum Romanorumque pertinent, confeci. Refertur ergo de nominibus, de tempore, de magistratibus, de exercitu, de educatione, de curatione corporis, de ludis, de religione et mythologia. Ad hanc summam adiuncti sunt index rerum gestarum atque index scriptorum antiquorum et operum, quorum argumenta haud raro perscripta sunt.

extrahe in forma: [ PDF ]


Hlavní zásady římské metriky (i. e. De summis institutis artis metricae poetarum Romanorum)

Relatio in Proseminario Latino 2001/02 habita. Divulgatur etiam argumentum huius relationis summatim perscriptum, quod explanationis causa adhibitum est, cum referebatur. Addita est synopsis carminum Sappho 2 Diehl et Catullus 51, ut qui volunt, haec carmina inter se comparare possent.

extrahe totam relationem in forma: [ PDF ], [ TeX ]
extrahe tantum summam perscriptam in forma: [ PDF ], [ TeX ]
extrahe synopsin in forma: [ PDF ]


Přehled latinského souvětí (i. e. Summarium Latinorum enuntiatorum compositorum)

extrahe in forma: [ PDF ], [ TeX ]


Cizojazyčná sazba (i. e. De typographia variarum linguarum), Plzeň 2005, XXXVI paginae formae A5.

De typographia Graeca, Latina, Italiana, Gallica, Germanica.

extrahe in forma: [ PDF ]


Hrstka tipů pro TeXovskou sazbu (Some tips and tricks for TeX typesetting)

Commentarius editus est in: Zpravodaj Československého sdružení uživatelů TeXu, annus 16/2006, libellus 1, paginae 10-25, ISSN 1211-6661.

extrahe in forma: [ PDF ], [ TeX ]


Copia mandatorum TeXianorum "index"

Instrumentum, quo indices litterarum ordine disponuntur et conficiuntur.

extrahe [ copiae mandatorum editionem 2 beta 2 ]

Haec est editio instabilis, praecipue ad probandum destinata.


Abecední řazení a sestavování rejstříků výhradně pomocí makrojazyka TeXu (Alphabetical sorting and creation of indexes exclusively by means of TeX language)

Commentarius editus est in: Zpravodaj Československého sdružení uživatelů TeXu, annus 17/2007, libellus 1, paginae 23-30, ISSN 1211-6661.

extrahe in forma: [ PDF ], [ TeX ]


M. Tullius Cicero: Scipionův sen / Somnium Scipionis, Rehbergae a. MMVIII, ISBN 978-80-254-0480-5.

Editio Latino-Graeco-Bohemica.

vide [ descriptionem libri ]


Zrcadlová sazba (Parallel typesetting)

Commentarius editus est in: Zpravodaj Československého sdružení uživatelů TeXu, annus 18/2008, libellus 4, paginae 212-226, ISSN 1211-6661.

extrahe [ copiam mandatorum TeXianorum, ] quae in hoc commentario explicantur
extrahe totum libellum commentariorum in forma [ PDF ] (hoc libello uti eumque divulgare non secus licet atque editor eius praecipit, vide http://bulletin.cstug.cz/)


Sazba trojjazyčné knihy (Typesetting of a trilingual book)

Commentarius editus est in: Zpravodaj Československého sdružení uživatelů TeXu, annus 18/2008, libellus 4, paginae 227-236, ISSN 1211-6661.

extrahe [ copiam mandatorum TeXianorum, ] quae in hoc commentario explicantur
extrahe totum libellum commentariorum in forma [ PDF ] (hoc libello uti eumque divulgare non secus licet atque editor eius praecipit, vide http://bulletin.cstug.cz/)


Využití TeXu při sazbě zrcadlových vydání (Parallel typesetting of bilingual editions with TeX)

Huic editioni Bohemicae anteponenda est auctior et tempore posterior editio Gallica, quae "Éditions bilingues et TeX" inscribitur et infra inspici potest.

extrahe editionem Bohemicam in forma: [ PDF ]


Éditions bilingues et TeX

Auctior editio Gallica commentarii, qui primo Bohemice sub titulo "Využití TeXu při sazbě zrcadlových vydání" editus est (vide supra).

extrahe in forma: [ PDF ]


Kritische Bemerkungen zum griechischen Teil der sogenannten Europäischen Sortierregeln und zum Dokument CEN/TC 304 N877

extrahe in forma: [ TXT (UTF-8, Unix) ]





8. VOCABULARIUM LATINO-BRITANNICUM VOCES COMPUTATORIAS CONTINENS

claviatura, ae, f. - keyboard
collectio, onis, f. (datothecarum) - directory, folder
colloco, are - install
computatoria, iorum, n. - informatics
computatrum, i, n. - computer
computatrum moderans - server
copia mandatorum - macro
copio, are - copy
cursus electronicus - e-mail
datotheca, ae, f. (melius dicitur volumen electronicum) - file
disculus, i, m. - diskette
(instrumentum) editorium, ii, n. - (text) editor
extraho, ere - download
fasciculus collocationis - installation package
fenestra, ae, f. - window
formo, are - format
generator sonorum - sound card
gigaoctonarium, ii, n. - gigabyte
impressorium, ii, n. - printer
instrumentum electronicum - program, application
instrumentum electronicum, quod computatrum administrat - operating system, platform
instrumentum, quod data electronica comprimit - archive utility
instrumentum, quod vira electronica delet - anti-virus program
instrumentum electronicum, quo libelli typis exscribendi parantur - system for DeskTop Publishing
interrete, is, n. - internet
locutorium, ii, n. - chat
moderamen, inis, n. - driver
monitorium, ii, n. - monitor
nota delegans - hyperlink
pagina interretialis - internet page
pagina (interretialis) domestica - home page
programma, atis, n. - program
programmator, oris, m. - programmer
repositorium, ii, n. - archiv
supellex, supellectilis, f. - hardware
tracto, are - process
transfero in rationem binariam - digitise
utile, is, n. - utility
volumen electronicum (= datotheca) - file