PAGINA
DOMESTICA
mutatio novissima: a. d. XII Kal. Iun. anno MMXVI PAGINA
DOMESTICA



Carolus Clostermannus: De alumno

Carolus Clostermannus in scriptis suis multa de hominibus in Gabreta silva viventibus Bohemice et Germanice narravit. Natus est anno Domini MDCCCXLVIII. Quia ab aetatis anno decimo in Gabreta silva apud propinquos suos ferias scholarum agere solebat, hanc regionem bene cognovit. Pater eius erat medicus; ipse Carolus medicinae studebat, sed cum studia ad optabilem exitum non adduxisset, magister linguae Gallicae in urbe Pilsna factus est. De vita decessit anno Domini MCMXXIII.

Inter alia Germanice conscripsit narrationem, cui titulum fecit "Der Ziehsohn", quam die XIX mensis Martii anno MDCCCXC in actis diurnis "Politik" vulgandam curavit. Anno MDCCCXCVI eandem narrationem aliquid retractatam, Bohemice redditam, "Schovanec" inscriptam in libro "V srdci šumavských hvozdů" vulgavit. Hanc narrationem e Bohemico in Latinum converti.

Petr Březina, a. 2016

De alumno

Triginta fere sunt anni. Tunc antiqua semper exstabat Gabreta silva,1 plena magnificentiae, vigoris, maestitiae, horroris. Nunc autem manent maestitia et horror, quibus accedit inopia, sed splendor ille saltuum late patentium interiit. Ita res apud nos exaequatae sunt.

Tunc haud procul a Madro,2 ubi contingunt saltus Madrensis, Veitfellerinus,3 Pyrstlingensisque,4 sola erat casa, vera domus, quae habitabatur, non desertum et dilabens tugurium lignatorum, qui in silvis operantur, taberna diruta et muscosa, ex qua luxuriat filix,5 myrtillus,6 erice,7 salicaria,8 parvae piceae,9 sorbique.10

Hic igitur casa erat, quam diceres calidam et iucundam habitationem. Lignorum minutim fissorum duplex ordo adiacebat fronti, ex qua fenestellae sicut concavi oculi hominis caeci prospiciebant, id quod non repugnabat commoditati his locis usitatae, quae calorem potius quam lucem exigit. Lignatores, cum hiberno tempore anni praeteribant, haud dubie invidebant iis, qui in hoc calido nido habitabant. Alii autem homines vix huc veniebant, nedum hieme, cum e nivibus hic agger ac vallum exstructa essent, quibus nulla arx haberet firmiora.

Homines sub alio caelo natos et alio loco educatos, si venissent, aperto conclavis ostio calidi vaporis afflatus statim in fugam convertisset atque quaestio, utrum frigore mori an hoc vapore suffocari praestaret, ita dissoluta esset, ut illa mors probaretur.

Tales sumus in montibus nostris: frigus solum timemus, velut si id pati non assueverimus. Attamen a frigore nos tegere scimus, nam feminis invenimus "maltychlos", id est pannos albos, quibus mentum et os velantur, et viris fascias decies circum caput et collum ligatas.

Caput quidem nobis, praecipue hieme, dolere solet, dentium quoque doloribus cruciamur, artus nostri laborant aliisque aegrotationibus opprimimur, sed haec omnia e fascinatione variisque cantionibus nascuntur, contra quas - Deo sit gratia - remedia habemus; nam anus nostrae artis peritae sunt.

Sed redeamus ad illam casam. Coniuges tunc ibi vivebant, praeterea duae vaccae vitulusque unus. Gallinae quoque ibi fuerant, sed miserae, cum multitudinem milvorum, falconum, accipitrumque vocibus suis allexissent, e vitae dimicatione victrices non abierunt, nam ab his rapacibus intra viginti dies penitus excisae sunt, nihil nisi aliquot dispersas plumas relinquentes. Quotienscumque novae pro necatis substitutae erant, res eundem exitum habuit.

Viginti annos hic vivebat Hanes senex cum Nana, uxore sua eiusdem aetatis; viginti annos hic conflictabantur cum frigore, nivibus, molesto labore, solitudine. In Longa villa11 tam multi liberi post hominum memoriam nascuntur et cursant, ut, nisi adolescentes in diversa loca extra silvam migrarent, una habitare non possent. Hanem quoque et uxorem eius haec nimis magna populi copia expulerat. In principio quidem soli non erant, venerant enim cum iis filius et filia, qui vivebant cum iis, dum adoleverunt. Postquam in adolescentiam provecti sunt, filius militiae causa peregre abiit, sed parentibus, qui sperabant fore, ut post octo annos ex Italia ad se rediret, nuntiatum est eum Arilicae12 febri perisse; filia autem, memor huius rationis rectum non esse feminam virum non habere, officinae cuidam possesori nupsit, qui ligneas soleas alicubi in Gefildis13 fabricabatur.

Fortasse quaeris, amice lector, quid Hanes agere solitus sit in his desertis silvestribus locis, ubi plures horas vadens nullam invenias hominum sedem, ubi nullum frumentum nascitur, ubi solanum tuberosum14 parum prospere provenit, ubi hieme plurima nix e caelo delabitur, ubi primo vere tota regio mutatur in immensam, accrescentem, profundam paludem, cuius nigras aquas torrens, qui strepit ac saevit quasi furiosus, vix educit.

O bone, si tibi de exstincta gloria dicere inciperem, satiari audiendo non posses! Illustris enim antiquitatis memoria est. Qualis vita Madri fuit! Dies noctesque sine intermissione stridentes sonabant serrae in officina, in qua tabulae tabellaeque ad intendendam vocem musicorum instrumentorum idoneae conficiebantur.

Merx, quae facile emptorem inveniebat, asperitate viarum non impediebatur, quin crebris plaustris Aussergefildam, inde Vinterbergam15 et in totam Bohemiam, etiam in Bavariam deportaretur. Veterrimae tantum et os sanum habentes piceae, quae procreatae sunt in his campis montanis, ubi frigus tarditatem affert ad crescendum, sed ubi lignum solidum fit, arbores trium vel quattuor saeculorum, hae tantum materiam ab omni vitio vacuam, flexibilem, canoramque praebent. Amice lector, cum aures tuas implebit cantus violinae, violoncelli, clavichordiive, praecipue veterum instrumentorum, pulcherrimo et clarissimo sono excellentium, reminiscere eorum, qui iam pridem mortui sunt, eorum, qui magno labore et cum vitae periculo prima opera susceperunt, ut fieret instrumentum, cuius cantu delectaris. Labores illorum, qui vitam in egestate degerunt, ad finem perducti sunt; fortasse gaudio eos ibi, ubi nunc morantur, tua grata recordatio afficiet...

Optimas tabulas praebebant veteres et ingentes trunci, quorum copia in omnibus silvis erat. Viridis muscus eos vestiebat, cortex eorum putrefactus erat, novae arbores ex iis proveniebant, lycopodium16 iis se circumvolverat, erice et myrtillus germinaverant, enata erat filix, quae vento agitabatur, quasi cadaver subviridibus cristis instructum esset.

Hanc speciem habet putrescens truncus. Intus autem sanus et integer est etiam viginti annis, postquam cecidit. Acidum humicum eum immunem a carie servavit; lignum est subrubrum et solidum et sonans tamquam metallum.

Hanes, quamquam quinquagesimum annum excesserat, bona valetudine utebatur et corpore vigebat. De omnibus eversis arboribus sciebat, ipse eas quaerebat, acuta securi iis putretudinem et novam in iis innascentem vitam abscidebat. Deinde eas vere cum sociis suis advolvebat ad rivum, cuius nigrae aquae albis bullis sparsae eas ad serram devehebant. Aestate et etiam saepius hieme, cum nives, quae ceciderant, consederant atque crusta glaciata se texerant, truncos unum metrum crassos serris dissecabant eo loco, ubi iacebant, et deinde eos trahebant. Inenarrabilis labor, in quo sanguis e duris manibus profluebat.

Ita Hanes singulis annis laborabat. Merces non erat magna, sed sufficiebat ad emenda alimenta et res ad vitam necessarias, quas e longinquo afferri necesse erat. In silvis collucatis camporum montanorum aestate luxuriosa herba surrexit, quae optimum pabulum praebebat. Extrema aestate magna copia feni secabatur, quo facile et gratuito duas vaccas aleret et duos tresve iuvencos, quos in finitimam Bavariam venderet; pecunia ita parta non solum sumptus extraordinarios suppeditabat, sed insuper nummum aliquem compendii fecerunt et in futurum usum reposuerunt.

Nostris autem temporibus res mutatae sunt. Nunc pecudes in silvis locisve collucatis pascere non licet, quia novae arbores seruntur, quae deinde nivibus ac variis herbis luxuriantibus strangulantur; fenum emendum est; lignatoribus non amplius unam vaccam habere licet; fines Bavariae semper fere clausi sunt; pro pecore, quod illuc exportatur, magnum portorium datur; ne plura, nonnemo curat et operam dat, ut miseratione digni homines, qui Gabretam silvam mediam incolunt, aut moriantur aut quam longissime emigrent...

Satis iam acerbitatum est, quae sine intermissione in mentem veniunt. Revertamur ad Hanem. Vultus eius speciem praebebat adesi gneissii17 in culmine Rachelis,18 tacitus erat ut silva illa, in qua vivebat et ex qua se alebat. Raro et pauca loquebatur atque copia verborum, quibus utebatur, etiam minor erat quam numerus rerum, quibus indigebat. Nana rursus loquax erat, sed quocum colloqueretur praesente nullo praeter vaccas vitulumque? Quotienscumque ad hanc bestiolam colore niveo, maculis fuscis in collo ac lateribus, oculisque magnis ac bonis accesserat, ut potum praeberet, rugae faciei eius in flabelli speciem se contraxerunt atque benigni et veteres oculi quasi duo soles clari luxerunt. Duris ac fuscis manibus caput vituli mulcebat et labris verba blanda susurrabat.

Num hoc satis esse poterat cordi solius mulieris?

Quondam sereno mane aestivo, cum maritus tertio iam die operabatur in silva remota farinam oleumque septem dierum habens, Nana veste sollemni induta e casa abiit. Chinicii,19 qui vicus iter duarum circiter horarum a domicilio eius aberat, rustici eam viderunt praeter domos suas properantem.

"Quo vadis, Hania?" inquiunt.

"In Longam villam."

Iter longum fuit non minus septem horas. Vesperi, cum sol ad nigras solitudines silvestres Gaierruci20 praecipitabat, Nana anhelans ac multo sudore fluens redibat, umeris puerum sex annorum ferens, cuius oculi caerulei novum mundum cum admiratione spectabant. Sol multo ante occidit, quam illa domum pervenit.

Tribus diebus interiectis, cum Hanes e silva revenisset, ad mensam sedebat cenans puer ille parvus, qui vagantibus oculis senem timide aspiciebat.

Hanes nullum omnino verbum fecit neque nomen parvi convivae quaesivit.

Cum puer obdormivisset, mulier sermonem incepit.

"Die Iovis," inquit, "eum huc a Longa villa attuli. Miser! Natu est minimus e liberis, quos reliquit Maral, soror mea, cum de vita decessit. Praeter hunc habent octo. Continua solitudine in silva afficior."

Maritus murmurans: "Ita," inquit, "mu." Nana rursus fuse exponere coepit de progrediente aetate, de viribus deficientibus, de solitudine graviter ferenda; puerum mox ipsis maximo adiumento fore, ad senem in silvam itaturum, nuntios allaturum, pecus pasturum, in labore auxiliaturum... Locuta est etiam de beneficiis, de misericordia, per Deum unicum oportere expositos orbosque educare et alere. Vox anilis quasi fons aquae sonabat, rugae circum os et oculos eandem flabellorum speciem praebebant, quam de sermonibus iam novimus, quos cum vitulo maculoso habuerat. - Senex tacite audiebat, volumina fumi herbae nicotianae emittens. Tabaco consumpto decubuit et vox uxoris eius in multam noctem sonabat.

Matthias - ita puer vocabatur - apud eos mansit. In silva crescens legere ac scribere non didicit; pueros alios in ludum litterarium itare, nescio, an auditu compererit. Contra omnibus artificiis excellebat, quae vita in loco deserto exigit: investigare sciebat, pecudes, quae in silvis deerraverant, certe inveniebat, educatorem et altorem suum, ubicumque operabatur, reperiebat, res e ligno fabricabatur, auxiliabatur, ubi auxilio eius indigebatur. Temporibus autem subsicivis aves capiebat, id quod oblectamentum eius unicum erat. Decem vel viginti rubeculae,21 loxiae,22 pyrrhulae,23 aliaeque aves in conclavi volitabant ac saliebant et in caveis parietibus suspensis pipabant. Interdum Bergreichensteinam24 vel Vinterbergam aliquam e captis aviculis venum asportabat; ex accepta pecunia emebat viscum et quae reliqua ad aucupium necessaria sunt neque ab ipso confici poterant.

Ex hoc studio ortae sunt ei controversiae cum feli domestica, quam sibi matertera atque altrix eius aliqanto ante comparaverat. Contentiones, quas cum hac bestia utili habebat, in inimicitias capitales se converterunt. Feles, ubi eum aspexit, e conclavi velut sensibus alienata excurrebat, quin etiam per fumarium fugere cunctata non esset. Ille, quidquid in manum venerat, in eam iaciebat mortem minitans.

Hae inimicitiae utrique fatales fuerunt. Quodam die, cum Nana advocaret felem, quae e conspectu elapsa esset, Matthiae vultus magnam voluptatem ex alieno malo prodidit. Itaque altrix eum interrogare coepit.

"Tu, Matthias," inquit, "felem illam interfecisti!"

"Quid refert?"

Ita interrogatio finita est. Num Nana eum laedere posset? Nam hic ei unus omnia erat. Hanes autem senex ne animadvertisse quidem videtur felem perisse, quoniam eam numquam quaerebat.

Annus transiit ab eo die, quo avidus interfector pyrrhularum ac rubecularum obscure periit. Matthias duodecimum aetatis annum agebat.

Tum quodam die hiberno, cum nix frigore ita durata esset, ut per eam Madrum iri posset, unde via Chinicium et Rehbergam25 perfossa et calcata erat, sermonis inops Hanes uxorem allocutus: "Coniux," inquit, "in Longam villam descendam, ut nummulos meos apud mensam publicam permutem; nam crucigeri,26 senarii,27 floreni28 ita abundant, ut nesciam, quo eos condam."

In cellam ingressus e vetere putrido armario pugnos nummulorum aeneorum et argenteorum atque multitudinem florenorum chartaceorum, qui squalidi ac lutulenti erant, exemit, omnia in mensa posuit, divisit, numeravit, panno diligenter involvit. Hae erant omnes divitiae coniugum illorum, labore assiduo per totam hominis aetatem in frigore ac calore cumulatae, hic thesaurus sanguine manuum eius respersus erat. Mulier hanc pecuniam videns tota tremuit atque prope erat, ut puero admiratione tantae pecuniae oculi e capite exsilirent.

Mulier abientem voce prosequens: "Pro deus!" inquit, "cave, Hanes, quaeso, ne quid amittas!"

Postridie demum vesperi Hanes revenit neque quisquam edicat, in quanto metu Nana duobus illis diebus versata sit: Si pecuniam amittat... Si quis furetur... Si una earum atrocium tempestatum nivalium veniat, quae in campis altis oriuntur, nivibus obruatur cum thesauro suo et quis sciat, quando corpus eius mortuum inveniatur!

Ille quoque interea metu angebatur. Pernoctare opus fuit in Longa villa, quo tam sero venisset, ut mensa publica iam clausa esset. Per totam illam longam noctem, quam in caupona egit, oculos prae metu non operuit, ne quis somno suo abusus se cruento fructu laboris multorum annorum privaret. Ante lucem apud mensam publicam in frigore penetrabili mensarium opperiebatur. Qui cum venisset, pecunia permutata Hanes quattuor bellos centenarios29 et aliquot denarios30 ea charta involvit, qua pridie durum lardum involutum erat, atque in montes suos nivibus obrutos redire coepit.

Nihil, omnino nihil ei accidit in illo longo et difficili itinere, quo nullum in locum devertit. Domum attulit pecuniam suam, nummos pictos, a quibus mulier oculos demovere non potuit. Rursus eadem charta involutos in imum, qui tunc vacuus erat, loculum arcae farinariae ad ostium conclavis imposuit.

"Hic," inquit, "tutiores erunt quam in cella. Si forte incendium ortum sit, quomodo serventur e cella, ubi tanta multitudo rerum est?"

Deinde cenatus decubuit. Antequam obdormivit, dixit: "Quadringenti sexaginta floreni!"

Mulier voce acutiore repetivit: "Quadringenti sexaginta floreni!"

Aviculae in caveis experrectae sunt, alas iactaverunt, inter se pipaverunt, denuo obdormiverunt. Silentium factum est. In fornace lignorum impositorum reliquiae cum leni sonitu ultimum ardorem edebant.

Post septem dies atrox tempestas foris coorta est. Ventus a septentrionibus veniens ululavit, in piceas irrupit, de gementibus ramis nivium molem decutiens, quae cum fragore in terram incidebat. Inconditi et terribiles soni e silva exibant, velut si monstra nocturna inter se clamarent. Ubique in silvis collucatis, in vallibus, in viis ventus immensos nivium cumulos coacervavit, ut cacumina novellarum arborum conspici non possent. Per aera volitabat nix in asperum pulverem commutata, qui tamquam vento agitata arena locorum desertorum Africae contundebat faciem et manus miserandorum hominum, quos necessitas a foco foras expulisset.

Sub vesperum huius horribilis diei, cum tempestas atrocissime seviret, Hanes faginea face accensa collustravit arcam illam, in quam pecuniam recondiderat. Nana loculum extraxit.

Vacuus erat: rarae inveniebantur chartarum particulae acutis dentibus murium corrosae, quibus apparuit, quid accidisset.

Coniuges obstupefacti inter se aspexerunt. Hanis vultus foede se mutavit, color aeneus evanuit, oculi de caveis longe exsiluerunt, pectus aegre spiritum ducebat, soni asperi atque interrupti e faucibus exibant. Nana collapsa est.

Matthias assiluit.

"Quid rei est, mamma?" inquit. "Quid accidit?"

"Tu, tu," voce acuta exclamavit illa, "tu, puer nequam, qui felem interfecisti, nunc vide, quid mures fecerint."

His verbis ex ore mulieris missis lignator speciem, supra quam enarrari potest, taetram prae se ferens oculos sanguine suffusos in puero defixit.

"Tu igitur... tu igitur... felem... tu, puer, qui Deo invisus es... ego te interficiam, sicut tu felem illam interfecisti!" interrupte dixit securim arripiens.

Puer tamquam ventus foras in crepitantes horrores nocturnos evolavit, ocius, multo ocius, quam furens eius altor eum persequi poterat; e conspectu elapsus est inter novellas arbores nive ex dimidia parte obrutas, quibus clivus proximus consitus erat.

Lignator videns eum consequi non posse in casam revertit. Frons multo sudore manabat, manubrium securis manu premebatur. Cum desperantis furor adversus pyrrhulas ac loxias in caveis dormientes se convertisset, amens in conclavi saevire coepit caveas aliam post aliam e parietibus deiciens atque in solo pedibus suis obterens cum miseris earum habitatoribus. Ultionis cupiditate expleta super lectum decubuit, vix mentis suae compos. Interea mulier in angulo consedit uberius flens et manus torquens.

Crassae tenebrae erant in illo parvo, calido, vaporis pleno loco. Foris procella fremebat foedius quam antea.

Non minus hora praeteriit.

Subito mulier se recepit, pueri fugientis reminiscens. Ipsa foras in nives, quae vento agitabantur, excucurrit.

"Puer! Mi puer!" - producte atque acute et magis producte atque magis acute sonabat clamor eius. - Nives eluctans usque ad medium corpus demergebatur. Emersa rursus clamabat nullo respondente; arbores tantum gemebant, rami stridebant, ventus sublime supra caput eius fremebat.

Vox eius obtusa denique interiit fragore ac stridore undique venientibus victa.

"Deus bone, miserere mei, prohibe, ne ille hoc horrore pereat..."

Maritus ad eam exiit clamans in silvam, quantum per pectus et fauces licebant.

"Puer! Puer!"

Ipse quoque, cum furor eius defervisset, immenso angore agitatus est.

"Nihil tibi fiet! Puer, revertere!"

Vox eius vehemeter in tenebras emissa est, ut fremorem nocturnae procellae superaret, sed puerum, qui non rediit neque respondit, quaerere non poterant.

Reverterunt. Nox illa longa, longissima fuit. Perdita est pecunia, quam per vitam laboriosam collegerant, ad quod accessit etiam angor conscientiae et sollicitudo.

Postridie lignatores quidam attulerunt puerum, quem Madrum euntes invenerant. Animo relictus erat et frigore rigebat. Casu et fortuito accidit, quod eum invenerunt complicatum et aliquot arboribus occultatum, quo nives, quae vento agitabantur, admissae non erant. Ad vitam eum revocaverunt, sed miseri nudi pedes vi frigoris usque ad ossa ita ambusti sunt, ut nigruerint. -

Aliquot annis ante in officina tornatorum Goldbrunnensi31 hominem debilem conveni, cui ambo pedes supra talos amputati erant; duobos baculis innitens laboriose reptabat, sed multum ambulare opus non erat. Nam a mane ad vesperum ad tornatorum machinam sedens capsulas ligneas fabricabatur, quarum pro singulis milibus accipiebat octogenos crucigeros; si opus urgebat neque lignum nodosum erat, quingenas in die confecit. Nonne heros?

Hic fuit Matthias. Ipse mihi narravit, quid sibi accidisset. Altor eius mortuus est paulo post eas res, quas supra exposui; tacite et sine ullo verbo patiebatur conspectum pueri mutilati, cui pedes carie affecti et emortui erant. Semel tantum, paulo ante mortem suam, ad lectum pueri accessit, duabus lacrimis magnis per adesas genas delabentibus.

"Puer," inquit, "hoc mea culpa factum est. Vitam pro te darem, sed pedes istos tibi reddere non possum. Si me apud Deum accusaveris, mei non miserebitur."

Cum altor de vita decessisset, Nana cum alumno suo in Longam villam demigravit, ubi eum tres annos curabat, dum vulnera sanata sunt.

E vita abiit, cum sanae manus pueri machina tornatorum iam satis bene exercitatae erant.

Matthias operatur, quantum potest. In parvo et obscuro ac sordido cubiculo habitans, ne solitarius esset, filium sororis suae mortuae recepit, qui ipso miserior esset. Puer ille sicut Matthias, dum in silvis currere potuerat, loxias, pyrrhulas, rubeculasque capiebat, quas habebat multas et in caveis conclusas et libere in conclavi volitantes. Matthias otii tempore eas perlibenter spectabat et alumno suo narrabat, quomodo et quibus artibus usus eas capere solitus fuisset.

Interdum oculos, cum ab aviculis ad pedes mutilatos delapsi erant, ante se inaniter defixit.

Olim mihi dixit: "Altor fuit homo bonus."

Casa illa in silvis supra Madrum iam diu non stat; collapsa et putrefacta est, in ruinis muscus crescit atque erice et rubi Idaei32 luxuriant, neque eum locum reperias, ubi stabat. Divina exsecratione funditus eversa esse videtur. Quis ibi habitare velit? - Stridentes serrae sonare desierunt, actum est de silvis densissimis atque de arboribus eversis et humi putrescentibus, solae procellae manserunt; ventus nivalis, cum per latissimos et nudos campos saevit, duris et reptantibus pinis montanis33 locorum uliginosorum atque reliquis arbusculis humilibus excipitur, quas ira eius non evertit. Taetri soni nocturni e silvis interdum exeuntes, quamvis mutati sint, adhuc audiuntur tamquam gemitus animarum iam pridem putrefactorum gigantum silvestrium.

Fortunae rota vertitur...

Annotationes

1. Gabreta silva, Bohemice Šumava, Germanice Böhmerwald: montes in confinio Bohemiae, Germaniae, Austriaeque.

2. Madrum, Bohemice Modrava, Germanice Mader: vicus in Gabreta silva situs.

3. Saltus Veitfellerinus comprehendit locum uliginosum a Madro ad occidentem versus situm, qui Bohemice Rokytecká slať, Germanice Weitfällerfilz appellatur.

4. Pyrstlingum, Bohemice Březník, Germanice Pürstling, a Madro ad meridiem versus sex chiliometra abest.

5. Filix, Bohemice kapradina, Germanice Farn, Gallice fougère: herba magnis foliis bipinnatis, ut aiunt.

6. Myrtillus, Bohemice borůvka, Germanice Heidelbeere, Gallice myrtille: frutex humilis, in quo bacae violaceae ad vescendum hominibus aptae nascuntur.

7. Erice, herbariis recentibus calluna, Bohemice vřes, Germanice Heidekraut, Gallice bruyère: frutex humilis, floribus roseis aut purpureis.

8. Salicaria, Bohemice vrbice, Germanice Weiderich, Gallice salicaire: herba floribus purpureis.

9. Picea, Bohemice smrk, Germanice Fichte, Gallice épicéa: arbor foliis capillaceis.

10. Sorbus, Bohemice jeřáb, Germanice Eberesche, Gallice sorbier: arbor bacas rubras ferens.

11. Longa villa, Bohemice Dlouhá Ves, Germanice Langendorf: vicus, qui a Madro ad septentriones versus undeviginti chiliometra abest.

12. Arilica sive Piscaria, Italice Peschiera del Garda: oppidum Italiae septentrionalis laco Benaco appositum et quod a Verona ad occidentem versus circiter viginti quinque chiliometra abest.

13. A vocabulo Germanico Gefilde, quod campum significat, ductum est nomen duorum vicorum, qui in Gabreta silva siti sunt: Kvilda Bohemice, Außergefild Germanice appellatur vicus, qui a Madro ad orientem versus sex chiliometra abest; ab Aussergefilda rursus ad septentriones versus quinque chiliometra abest vicus, qui Bohemice Horská Kvilda, Germanice Innergefild appellatur.

14. Solanum tuberosum, Bohemice brambor, Germanice Kartoffel, Gallice pomme de terre: herba ex America in Europam invecta, cuius tubera ad vescendum hominibus apta sunt.

15. Vinterberga, Bohemice Vimperk, Germanice Winterberg: oppidum, quod ab Aussergefilda ad orientem versus quindecim chiliometra abest.

16. Lycopodium, Bohemice plavuň, Germanice Bärlapp, Gallice lycopode: herba viridis, ramis diffusa, multis tenuibus et quasi capillaceis foliis vestita.

17. Gneissium, Bohemice rula, Germanice Gneis, Gallice gneiss: lapidis genus.

18. Rachel, Bohemice Roklan, Germanice Rachel: mons in Gabreta silva, in finibus Bavariae a Madro inter meridiem et occasum versus novem chiliometra distans atque duo culmina habens, quorum alterum 1453 metris, alterum 1399 metris excelsius est quam mare.

19. Chinicium, Bohemice Vchynice, Germanice Chinitz: olim vicus inter Madrum et Rehbergam situs.

20. Gaierrucus: locus inter Madrum et Rachelem situs, ubi uligines sunt, quae Bohemice Roklanská slať, Germanice Gayerruckfilz appellantur.

21. Rubecula, Bohemice červenka, Germanice Rotkehlchen, Gallice rouge-gorge: parva avis gulam pectusque rufa habens.

22. Loxia, Bohemice křivka, Germanice Kreuzschnabel, Gallice bec-croisé: avis, cuius rostri pars superior et inferior decussantur.

23. Pyrrhula, Bohemice hýl, Germanice Gimpel, Gallice bouvreuil: avis rostro crasso ac brevi.

24. Bergreichensteina, Bohemice Kašperské Hory, Germanice Bergreichenstein: oppidum, quod a Madro ad septentriones versus quattuordecim chiliometra abest.

25. Rehberga, Bohemice Srní, Germanice Rehberg: vicus, qui a Madro ad septentriones versus septem chiliometra abest.

26. Cruciger, Bohemice krejcar, Germanice Kreuzer: nummus in imperio Austriaco usque ad annum 1857 sexagesimam, postea centesimam partem floreni valens.

27. Senarius, Bohemice šesták, Germanice Sechser: nummus usque ad annum 1857 sex, postea decem crucigeros valens.

28. Florenus, Bohemice zlatka, Germanice Gulden: nummus argenteus aut chartaceus.

29. Centenarius: nummus chartaceus centum florenos valens.

30. Denarius: nummus chartaceus decem florenos valens.

31. Goldbrunna, Bohemice Zlatá Studna, Germanice Goldbrunn: olim vicus, qui ab Innergefilda ad orientem versus tria chiliometra aberat.

32. Rubus Idaeus, Bohemice maliník, Germanice Himbeerstrauch, Gallice framboisier: frutex mora rubra ferens.

33. Pinus montanus, Bohemice kleč, Germanice Knieföhre vel Latsche, Gallice pin des montagnes: arbor humilis.