ČESKY
BOHEMICE
mutatio novissima: a. d. IV Id. Febr. anno MMXI PAGINA
DOMESTICA



involucrum    

Marcus Tullius Cicero: Scipionův sen / Somnium Scipionis

Extrema pars dialogi Ciceroniani De re publica, quae Somnium Scipionis appellatur, ad nos pervenit separata a ceteris partibus dialogi. In comparatione splendoris caeli vanitas rerum humanarum demonstratur atque de beata immortalitate disseritur, qua donantur ii, qui in hac vita virtutem coluerunt. Byzantini Somnium Scipionis legere poterant, nam Maximus Planudes hoc opusculum in Graecum convertit; interpretatio Planudea etiam in Occidente utilitatem viris doctis attulit, qui linguae Graecae studendo delectabantur. Nunc lectoribus editionem Somnii Scipionis Latino-Graeco-Bohemicam proponimus, quae instructa est praefatione Bohemica et Latina atque indice operum, quae ad textum Latinum et ad Maximum Planudem interpretationemque eius pertinent.

liber editus est a. d. XII Kal. Iun. anno MMVIII
editio prima
LXXII paginae
130 x 200 mm
involucrum libri molle est
ISBN 978-80-254-0480-5

Liber venit LXXXVI nummis Bohemicis in taberna libraria, quae OLIVA appellatur (Jilská 7, Praha 1, Bohemia), ubi etiam per interrete emi potest: http://oliva.op.cz.

Liber venit etiam in taberna libraria U Mikuláše (Kněžská 21, České Budějovice, Bohemia).

Si quis extra Bohemiam habitans hunc librum emere velit, ab ipso editore eum litterulis electronicis petere potest.

Editoris inscriptio electronica est: .